Veni, Redemptor Gentium

Veni, redemptor gentium;
ostende partum Virginis;
miretur omne saeculum:
talis decet partus Deum.

 

Non ex virili semine,
Sed mystico spiramine
Verbum Dei factum caro
Fructusque ventris floruit.

 

Alvus tumescit Virginis,
Claustra pudoris permanent,
Vexilla virtutum micant,
Versatur in templo Deus.

 

Procedens de thalamo suo,
Pudoris aula regia,
Gemine gigas substantiae,
Alacris ut currat viam.

 

Egressus ejus a Patre,
Regressus ejus ad Patrem:
Excursus usque ad inferos
Recursus ad sedem Dei.

 

Aequalis eterno Patri,
Carnis trophato accingere:
Infirma nostri corporis
Virtute firmans perpeti.

 

Presepe jam fulget tuum,
Lumenque nox spirat novum,
Quod nulla nox interpolet,
Fideque jugi luceat.

St. Ambrose of Milan

© COPYRIGHT 2020 by Dimitri Arnauts. All rights reserved.